CANIS Trapezites seu Mensarius

CANIS Trapezites seu Mensarius
CANIS Trapezites seu Mensarius
Homero non semel memoratur; Od. inprimis ρ. v. 309.
Οἷοί τε τραπεζῆες κυν´ες ἀνδρῶν
Γἰγνοντ᾿, ἀγλαΐης δ᾿ ἕεκεν κομέουσιν ἄνακτες.
Quales sunt virorum mensarii canes,
Quos delitiarum gratiâ nutriunt Reges.
Τραπεζῆες, i. e. οἱ εν τραπέζῃ τρεφόμενοι, πραράσιτοι, qui ad mensam aluntur, parasiti, quorum prius est in vetere Scholiaste, posterius in Rhetorico Lexico, apud Eustathium. Ita, ad mensam purpurati divitis canes adstabant, Lucae c. 16. v. 21. etc. Istiusmodi camibus, dominos e convivio prodeuntes, apomagdalias obiecisse, ait vetus Scholiastes: quô nomine denotari τὸ εἰς τῷ ἄρτῳ μαλακὸν καὶ ςταιτῶδες, quod in pane molle et pastaceum est, docet Iul. Pollux, l. 6. c. 14. Κυνάδα hinc vocavêre Lacedaemonii, quasi caninam, uti legimus apud Eustathium, etc. Vide iterum Sam. Bochartum, loc. cit. c. 55. et supra in voce Apomagdaliae: ac infra ubi de Melitaeis catellis; de Canibus vero huiusmodi in duas partes dissectis, in inferiis Patrocli, apud Poetam praefatum, vide quoque infra, voce Inferiae.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”